monumenta.ch > Lucanus > sectio 674 > sectio 43 > 30 > sectio 6 > sectio 12 > csg48.123 > Romanorum. > sectio 662 > bavPal.lat.1554.52 > A > 29 > sectio 497 > sectio 602 > De finalibus ad Aquilinum


Servius, De finalibus ad Aquilinum, De finalibus ad Aquilinum

1 Seruius Honoratus Aquilino salutem.
2 ultimarum syllabarum naturas, sicut proposueras, breuiter lucideque digessi.
3 in qua re mea audacia tuo defenditur imperio.
4 nam hoc opus, dum uelut facile ac per se patens multi reliquerunt, difficilius reddiderunt.
5 quamquam rationem litterae et syllabae in Donati artibus habeamus, tamen breuiandi causa aliqua ex his decerpsimus, quae ad scientiam metrorum proficere credimus.
6 igitur primas syllabas omnium partium orationis duobus modis considerabimus, natura et positione.
7 natura tripertita est.
8 nam aut diphthongo syllaba longa esse cognoscitur, ut ae oe au eu ei, aut exemplo; quaeritur enim, utrum syllaba longa sit an breuis, ut Musa mihi causas memora: aut ex conpositione figurae, ut si nescias qualis sit pius, ex conpositione, quae est impius, qualis sit pi cognoscitur; licet in aliquantis hoc fallat.
9 nam cum dicimus nubere, nu longa est; item cum dicimus innuba aut pronuba, fit breuis nu in conpositione.
10 sed hoc inueniri raro contingit.
11 positio est, cum correptam uocalem aut duae consonantes secuntur, ut arma; aut una quaeuis duplex, ut axis uel Mezentius uel maior; aut altera consonans et altera uocalis loco consonantis posita, ut at Iuno et at Venus.
12 uerum si quaelibet pars orationis praepositionibus conponatur, ex his primas syllabas cognoscimus.
13 nam talis manebit fere omnis conposita syllaba, qualis et ipsa praepositio fuerit, ut ineptus.
14 item ex ipsis praepositionibus ad et ob et in et sub diuersae in uerbis ponuntur.
15 nam corripiuntur, cum crescendo disyllabum reddunt, ut adit obit init subit; indifferenter sunt, cum trisyllabum faciunt, ut adicit obicit inicit subicit; producuntur tantum, cum tetrasyllabum ex se reddunt, ut adicio obicio inicio subicio.
16 item quae per que et per pre in primis syllabis scribuntur producuntur, excepto pretium premo preces et queror, hoc est querellam depono, et quae ex his per deriuationem aut declinationem fieri possunt et que coniunctione.
17 item contra breuiantur ex isdem praepositionibus in conpositione de et pro, ut dehinc deinde profectus professus profusus profanus profatus proauus pronepos et cetera.
18 sunt item aliquanta uerba, quae primas syllabas temporum ratione permutant, quae subter collecta in omni praeterito perfecto uel in omni praeterito plusquamperfecto uel in uno futuro modi tantum coniunctiui producuntur, in ceteris autem modis et temporibus breuiantur, ut sunt haec, lego legi legeram legero, faueo faui faueram fauero, uenio ueni ueneram uenero, fugio fugi fugeram fugero, facio feci feceram fecero, sedeo sedi sederam sedero, fodio fodi foderam fodero, uideo uidi uideram uidero, uoueo uoui uoueram uouero, foueo foui foueram fouero, iuuo iuui iuueram iuuero, ago egi egeram egero, emo emi emeram emero, lauo laui laueram lauero, odio odi oderam odero, eo iui iueram iuero, sino siui siueram siuero, sero seui seueram seuero, queo quiui quiueram quiuero, caueo caui caueram cauero.
19 item contra inueniuntur uerba, quae in praesenti tempore producta sunt et in praeterito breuiantur, ut sunt haec, pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti.
20 item omnia uerba, quae in praeteritis antecrescunt, in primis syllabis breuiantur, ut pendeo pependi, tondeo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi, pendo pependi.
21 medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione et diphthongis et accentu.
22 sed de positione et diphthongis supra tractauimus.
23 accentus autem est quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam uocis nos facit agnoscere syllabas.
24 qui uocis accentus duo sunt ad ea quae tractamus necessarii, correptus et productus.
25 correptus est, quotiens sine ulla mora uocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia tabula.
26 productus est, quotiens medias syllabas cum aliqua mora uocis exprimimus, ut fortuna natura.
27 sciendum est tamen, quia illa quae in uerbis i correpta proferuntur, cum in medium uenerint et ipsam i in e mutauerint, ut legis lege legere, ubique breuiantur; excepto cum a tribus excipiuntur consonantibus b et m et t, ut legebam legemus legetur.
28 cetera melius accentibus colliguntur.
29 qui accentus in trisyllabis et tetrasyllabis et deinceps ita considerandus est, ut si quaeratur amicissimorum quibus syllabis constet, et dicimus primam breuem exemplo, ut nimium dilexit amicum; secundam cum longo accentu inuenimus; tertiam positione longam; quartam breuem accentu, quia, cum dicimus amicissimus, paeneultimam cum breui accentu inuenimus; quintam longam accentu.
30 ultima uero qualis sit, per singulas partes orationis monstrabunt rationes subiectae.
31 nominatiuus singularis has habet breues, a ut Musa, e ut sedile, o ut uirgo, u ut cornu, el ut mel, il ut uigil, ul ut consul, m ut tectum, en ut carmen, ir ut uir, or ut doctor, t ut caput.
32 ex his producuntur in Graecis e ut Euterpe, o ut Dido, en ut lien Siren, il uno Etrusco ut Tanaquil.
33 haec sunt item quae producuntur, i ut frugi, ol ut sol, an ut Titan, on ut Memnon, in ut delphin, as ut facultas, c ut hac et allec.
34 sed as finitus nominatiuus breuiatur in Graecis, cum genetiuus dos habuerit, ut Arcas Arcados, Pallas Pallados.
35 er autem in Graecis producitur, ut aether aer.
36 item haec sunt quae in monosyllabis producuntur, in disyllabis autem et trisyllabis et tetrasyllabis et in ceteris polysyllabis corripiuntur: ar monosyllaba ut far, disyllaba ut Caesar; er monosyllaba ut uer, disyllaba ut pater; ur monosyllaba ut fur, disyllaba ut murmur; is monosyllaba ut glis, disyllaba ut fortis; al monosyllaba ut sal, trisyllaba ut Hannibal.
37 item haec sunt quae uarietatem nominatiui faciunt et quae sibi a genitiuo suo regulam sumunt, es os us.
38 nam es syllaba nominatiuus quando finitur, modis quinque producitur, duobus autem corripitur.
39 tunc ergo producitur, cum {aut} nomen quintae fuerit declinationis, ut dies diei: item producitur, cum totidem syllabas genitiuus habuerit quot et nominatiuus, ut proles prolis: tertio loco producitur, cum genitiuus syllaba crescens e productam in medio obtinuerit, ut merces mercedis: quarto loco producitur, cum monosyllaba nomina fuerint uel de monosyllabis ducta, ut pes bipes sonipes: quinto loco producitur, cum i ante es in fine habuerit, ut abies paries aries quies.
40 duobus autem modis breuiatur, cum aut e mediam in genetiuo correptam habuerit, ut seges segetis; aut cum e in i mutauerit, ut miles militis.
41 os item monosyllabum, si ora significat, producitur, ut os oris; si ossa significat, breuiatur, ut os ossis.
42 quae tamen os syllaba cum in disyllabis uel trisyllabis uenerit, et media syllaba genitiui natura producta permanserit, tum longa erit, ut nepos nepotis; si uero correpta fuerit aut diphthongum in genitiuo Graeco habuerit, breuiatur, ut conpos conpotis, Delos Δήλου.
43 us uero, cum in genitiuo crescente u longa permanserit, producitur, ut uirtus uirtutis, tellus telluris, excepto uno palus, quod in genitiuo dis terminatur, ut palus paludis: unde est sterilisque diu palus aptaque remis.
44 si uero in genitiuo crescente correpta u permanserit aut mutata fuerit aut non creuerit, breuiatur, ut pectus pectoris, uulgus uulgi.
45 genitiuus et datiuus et ablatiuus producuntur.
46 sed genitiuus cum aut os in fine secundum Graecos habuerit aut tertiae fuerit declinationis, cum ablatiuo suo e tantum littera terminato breuiatur, excepto uno quod producitur, ab hac fame, quia ueteres huius famei, non huius famis declinabant.
47 sed et datiuus in Graecis i littera terminatus breuiatur, ut Palladi.
48 accusatiuus in Latinis breuis est semper: in Graecis tunc tantum breuiatur, cum a uel on terminatur, ut Thesea Delon; alias longus est.
49 uocatiuus quoque in Latinis breuis est, excepto cum i terminatur, ut Mercuri; in Graecis corripitur, ut Alexi.
50 qui etiam, dum similis fuerit nominatiuo, regulam nominatiui sequitur, ut haec paupertas et o paupertas.
51 in masculinis tantum Graecis longus est, ut Aenea.
52 sed etiam e finitus in Graecis tunc breuiatur, cum eius nominatiuus os fuerit terminatus, ut Phoebos Phoebe.
53 nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus pluralis in masculino et feminino genere producuntur, in neutro autem corripiuntur.
54 contra haec sunt Graeca nomina, quae dum ante s ultimam a aut e habuerint et a genitiuo singulari dos terminato uenerint, tunc tantum in masculino et feminino breuiantur, ut huius Arcados, has Arcades, hos Arcadas; alias longi sunt.
55 genitiuus pluralis semper breuis est in Latinis, in Graecis uero producitur, ut Philaenon.
56 datiuus et ablatiuus pluralis si is terminantur, longi sunt, ut doctis; si bus, breuiantur, ut agilibus: aut si Graeca sit declinatio, in terminatus datiuus corripitur, ut Arcasin.
57 hac regula nomina pronomina participia continentur.
58 sed pronominis declinatio in hoc tantum differt, quod in monosyllabis quae uocalibus terminantur, ut me, aut uocalibus constant, ut o, in quolibet casu producuntur.
59 sed genitiuus cum us finitur, breuiatur, ut illius; datiuus uero, sicut in nomine, semper longus est, excepto mihi tibi sibi, quae indifferenter poni possunt.
60 sic reliqui quoque casus regulam sumunt ex nomine.
61 in omnibus uerbis modis temporibus numeris personis coniugationibus breuiantur m ut docebam, r ut legebar, t ut faceret, us ut nutriremus.
62 e uero littera uerba terminata breuiantur, ut lege; sed imperatiui modi secunda tantum persona a secunda quoque coniugatione tantum producitur, ut doce.
63 es autem breuiatur, ut sum es et cetera quae ex his conponi possunt, ut adsum ades, possum potes; in aliis producitur, ut doces.
64 is item in secunda persona indicatiui modi tunc tantum producitur, cum a tertia coniugatione producta uenerit, ut nutrio nutris, uolo uis; alias breuiatur.
65 producuntur autem a ut ama, i ut nutri, u ut lectu, as ut uocas, es ut legeres, c ut fac.
66 in omnibus aduerbiis breuiantur l ut semel, r ut pariter, m ut tam.
67 n uero excepto non et en ubique breuiatur, ut forsitan.
68 e dum finiuntur aduerbia, illa producuntur, quae ex nomine ueniunt et conparationis gradus omnino reseruant, ut docte doctius doctissime; quae autem a se nascuntur, ut saepe, aut non conparantur, ut rite, aut in conparatione deficiunt, ut bene male, breuiantur.
69 i finita praeter quasi et ibi et ubi producuntur, ut heri.
70 o, sicut in omnibus partibus orationis, indifferenter ponitur, ut falso.
71 s, dum ante eam a habuerit, producitur, ut alias cras; aliter breuiatur, ut magis.
72 producuntur autem a ut una, u ut noctu, c ut illuc.
73 aduerbia monosyllaba producenda sunt, ut huc, uel quae ex his fiunt, ut illuc, exceptis bis et ter.
74 omnes fere coniunctiones corripiuntur.
75 sed quae a et i terminantur producuntur, excepto ita et quia et nisi.
76 item quae in n desinunt, si ante eam i habuerint, producuntur, ut sin.
77 accusatiuae praepositiones, absque his quae in a exeunt et una monosyllaba cis, breuiantur.
78 ablatiuae uero illae longae sunt monosyllabae, quae aut uocalibus constant, ut a, aut uocalibus terminantur, ut de.
79 sed utriusque casus praepositiones omnes breues esse non dubium est.
80 re autem ubique breuiatur, ut remitto, excepto cum refert distat significat, ut est illud praeterea iam nec mutari pabula refert, et uno uerbo reicio, ut reice ne maculis infuscet uellera pullis nascentum.
81 omnes interiectiones, si monosyllabae fuerint producuntur, ut heu.
82 ceterae uero exemplo similium partium orationis existimandae sunt, ut papae.
83 haec in omnibus partibus orationis obseruanda sunt, exceptis his quae aut diphthongo aut positione longae sunt.
Servius HOME




monumenta.ch > Lucanus > sectio 674 > sectio 43 > 30 > sectio 6 > sectio 12 > csg48.123 > Romanorum. > sectio 662 > bavPal.lat.1554.52 > A > 29 > sectio 497 > sectio 602 > De finalibus ad Aquilinum

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik